monumenta.ch > Lucanus > sectio 810 > 40 > bnf8562.6 > sectio 28 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 1
Cum cuncta sacra eloquia dominicis plena sint praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de singulari mandato, Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur? Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio tenenda sit, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos iubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Nam sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritaliter, sed carnaliter impendunt. Proinde cum Dominus diceret: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, protinus addidit: Sicut dilexi vos. Ac si aperte dicat: Ad hoc amate ad quod amavi vos.